Unità di misure
Illustrissimus princeps et magnificus dominus d. Thomas marchio Salutiarum consulte, deliberate, ex certa scientia
statuit et decrevit atque ordinavit presente statuto perpetuo duraturo, quod omnia pondera et omnes mensure in tota terra
marchionatus Salutiarum sint equalia et equales, preterquam mensura vini, quam quelibet communitas cum authoritate
sui officialis ordinet secundum quod voluerit, pondera adiustando semper ad iustum pondus civitatis Ianue, ita
quod omnia pondera sint equalia, excepto quod pondere, quo ferrum ponderatur, ubi quod cuilibet rubo addatur una libra,
ita quod centum ferri pondera reperiantur esse librarum centum etr quatuor, exceptoque pondere quo ponderatur canepa, ubi
super quolibet rubo addatur libre quatuor et uncie due, ita quod rubi tres canabis reperiantur esse rubi tres,
libre duodecim et uncie sex.
Mensure autem omnes, excepta vini, adiustendur ad iustam mensura Salutiarum, ita quod emina frumenti puri,
nitidi mensurati semper capiat pondus duorum ruborum, et sestarium ruborum quatuor, mensurando semper cum raidoira,
preterquam nuces, castaneas et glandes que mensurentur ad cumulum; mensura vero sestarii vini Salutiarum sit
pintarum quadraginta, et quelibet pinta vini puri mensurati sit et reperiatur in pondere de libris quinque et uncia una,
sed emina salis ubique ut supra adiustetur ad iustam mensuram Sancti Petri et mensura reperiatur semper ponderis ruborum trium et librarum quatuor.
Rasi vero omnes adiustetur ad iustam mensuram Astensem, et quelibet tesa panni et tele semper sit radiorum decem;
et presens capitulum non preiudicet fictibus ante celebratis, nec se extendat ad contractus preteritos seu ad negotia
preterita et completa et gesta ante publicationem presentis statuti, incursuros contrafacientes pro qualibet
communitate libra quinquaginta, et pro qualibet persona et qualibet vice libras decem et amissione rerum
mensuratarum, et cuilibet accusatori bone fame credatur cum iuramento eius et habeat tertiam partem banni.
Statuit insuper, quod nemo revendere seu emere audeat, nisi pro usu suo et sui hospitii, donec taxa fuerit, de aliquo
frumento, blado, grano, spelta seu avena, nec extraere extra territorium marchionatus Salutiarum sub pena librarum
vigintiquinque pro qualibet persona contrafaciente et qualibet vice, amissionis bestiarum et ipsorum victualium,
applicando dicta penam pro tertia parte accusatori, et cuilibe bone fame credatur cum iuramento; et hoc non
intelligatur de grano et aliis ut supra apportatis de extra terram marchionatus Salutiarum, que licite et impune possint.
Publicatum fuit hoc statutum de mandato prefati domini d. marchionis anno Domini millesimo quatercentesimo primo,
indictione nona, die quindecima augusti in Sancto Michaele, et redactum in volumine huius libri.